ascenditque angelus Domini de Galgal ad locum Flentium et
ait eduxi vos de Aegypto et introduxi in terram pro qua iuravi
patribus vestris et pollicitus sum ut non facerem irritum
pactum meum vobiscum in sempiternum
ita dumtaxat ut non feriretis foedus cum habitatoribus
terrae huius et aras eorum subverteretis et noluistis audire
vocem meam cur hoc fecistis
quam ob rem nolui delere eos a facie vestra ut habeatis
hostes et dii eorum sint vobis in ruinam
cumque loqueretur angelus Domini verba haec ad omnes filios
Israhel elevaverunt vocem suam et fleverunt
et vocatum est nomen loci illius Flentium sive Lacrimarum
immolaveruntque ibi hostias Domino
dimisit ergo Iosue populum et abierunt filii Israhel
unusquisque in possessionem suam ut obtinerent eam
servieruntque Domino cunctis diebus eius et seniorum qui
longo post eum vixerunt tempore et noverant omnia opera Domini
quae fecerat cum Israhel
mortuus est autem Iosue filius Nun famulus Domini centum et
decem annorum
et sepelierunt eum in finibus possessionis suae in
Thamnathsare in monte Ephraim a septentrionali plaga montis
Gaas
omnisque illa generatio congregata est ad patres suos et
surrexerunt alii qui non noverant Dominum et opera quae fecerat
cum Israhel
feceruntque filii Israhel malum in conspectu Domini et
servierunt Baalim
ac dimiserunt Dominum Deum patrum suorum qui eduxerat eos
de terra Aegypti et secuti sunt deos alienos deos quoque
populorum qui habitabant in circuitu eorum et adoraverunt eos
et ad iracundiam concitaverunt Dominum
dimittentes eum et servientes Baal et Astharoth
iratusque Dominus contra Israhel tradidit eos in manibus
diripientium qui ceperunt eos et vendiderunt hostibus qui
habitabant per gyrum nec potuerunt resistere adversariis suis
sed quocumque pergere voluissent manus Domini erat super
eos sicut locutus est et iuravit eis et vehementer adflicti
sunt
suscitavitque Dominus iudices qui liberarent eos de
vastantium manibus sed nec illos audire voluerunt
fornicantes cum diis alienis et adorantes eos cito
deseruerunt viam per quam ingressi fuerant patres eorum et
audientes mandata Domini omnia fecere contraria
cumque Dominus iudices suscitaret in diebus eorum
flectebatur misericordia et audiebat adflictorum gemitus et
liberabat eos de caede vastantium
postquam autem mortuus esset iudex revertebantur et multo
maiora faciebant quam fecerant patres sui sequentes deos
alienos et servientes eis et adorantes illos non dimiserunt
adinventiones suas et viam durissimam per quam ambulare
consueverant
iratusque est furor Domini in Israhel et ait quia irritum
fecit gens ista pactum meum quod pepigeram cum patribus eorum
et vocem meam audire contempsit
et ego non delebo gentes quas dimisit Iosue et mortuus est
ut in ipsis experiar Israhel utrum custodiant viam Domini
et ambulent in ea sicut custodierunt patres eorum an non
dimisit ergo Dominus omnes has nationes et cito subvertere
noluit nec tradidit in manibus Iosue